Recentissime editus est libellus scriptoris cui nomen Franciscus Lepore et cuius argumentum tractat de perennitate linguae Latinae. Libellus constat centum paginis quinquaginta et cuius priores quadraginta paginae praebent probationes quibus tempus nec spatium umquam damnum morale sermoni inflixerunt. Haec reperta pertinent ad ductum vitae, processum historicum, mores. Aliqua dicta, tracta ex contextis litterariis, et enunciata plerumque modis erratis aut intentione gnomologica, ab auctore proferuntur ut memoralia Latina. Memoriae addenda est via historica per quam sermo servatus est operibus scriptoriis per saecula. DEPOSITUM exinde sumpsit ab initio Ecclesia catholica quae studium linguae et de lingua curare nondum desinit per viam documentorum, institutionum,liturgiae. Auctor conatus publicos in sectore superiore administrativo redigendi Sermonem in ambitum scolasticum minime obliviscitur.In secunda PARTE libelli auctor refert fragmenta scriptoria Latina edita in retibus mediaticis et curata a se ipso pro sectore editoriali cui nomen Linkiesta. Inter eos qui exprimunt opinionem studium Sermonis foventem sunt qui adducunt auxilium linguae augendae rationi et quam auctor-ni fallor- putat vacuam ut suetam et repetitam, vel potius communem opinionem et contritam. Hac de re minime adsentior et amplam argumentationem sensim exponam. Antequam desseram proinde de meis argumentis circa linguam Latinam, oportet mentionem faciam poetae necon scriptoris Italici cui nomen Fernandus Bandini(1931-2013).Inter alia opera scripsit immo cecinit cantus Latinos. In poemate dicato poetae Andreae Zanzotto ita clamat:Non suevit variare diu neque lege deerrat/a prisca hic sermo multo iam tempore mutus, /non ullis viciis neque sorte inflectiitur ulla. Carolus Marx in opere iuvenili cui titulus Ideologia Germanica a se petivit cur opera artificum alliciant semper. Qua vi vel potentia manet virtus per saecula Sermonis? Conversione dolenti et ardenti ad praeteritum vel recordatione temporis aurei vel amore virtus perduratne? Est attamen aliquid quo debemus reddere rationem invenireque. Haec ratio in duplici aspectu ponitur. Prior aspectus non vero ratione ponitur sed potius per obtutum intellectus, quo percipimus superato limine ultra- rationem, ita Idean ponimus. Roma est Idea Platonica, non conceptus Hegelianus. Idea prae-existentialis nec vero idealis vel abstracta, igitur per Imaginem datur, de hac Imagine descenditur in rem. Hic processus imitatur in superficie divisionem Kantianam rationis, siquidem philosophus koenigsbergensis non ultra rationem ascendit.Idea per imaginem vel per schema fit res vel actus practicus. Roma est Idea quae mutatur in rem.Sumus in mente divina. Lingua Latina fit id per quod manifestatur in mundo. Si Roma ut Idea perennis est, a fortiori Corpus eius, Lingua. Perclarum est Linguam ut Idean solidam fieri per tempus spatiumque necnon per processum acquisitivum et mutatorium. Unde perennitatem Sermonis intelligimus, qui iam, ut poeta canit, non mutatur, in eum tempus nec spatium incidunt.Evenit ut sermo, qui condicionibus plerumque transeuntibus subicitur, fixus in structura linguae manserit. Hoc per divinam sortem.Inscienter,modo videlicet inconscio, ut poeta, ad Sermonem reditur, sed non distinguitur iam inter Idean et rem factam. Ut res potentissima, praedita dono superno intemporali, lingua Latina, non processu historico, cui idealiter referuntur cultores et studiosi, praestantia perenni gaudet et adminiculum formativum fit pro mente educanda. Magis:sub aspectu huius rei Lingua est aethica, ergo constructrix. Ubi Roma adest, chaos in ordinem, kosmon vertitur. Complura exempla eiusdem generis potest facillime ostentari. Verba etenim saxa fiunt et monumenta et structurae viariae et commercium foventes. In URBE ROMANA NIMIETAS VIS REGULATRIX RERUM HOMINUMQUE FIT ET HAEC MAXIMA Manifestatio PAX DEORUM APPELLATUR. Unde intelligimus Sermonem esse fundamentum Europae, quod sermo fert in se structuram logicam, sequentialem, quo IUS ab initio gentes agglutinavit et civitatem instituit.Europa renovanda dein est Sermonis gratia, quae vox eminentissima populorum unam et totam exprimit in actu et per foedus divinum. Scimus, non ignoramus, aetatem modernam irridere rationem quae non sit solus modus sequentialis et consequentialis, cum non sit iam capax transiliendi limen datum in se ratione ipsa et cum ulteroritatem putet malum infinitum fortiter negandum, excepto campo mathematico ubi infinitum postulatur secundum modum solum abstractivum, non realem. Logica moderna est nisi hortus conclusus in quo ratio rotat circa se inveniens gaudium in se et in quo mundus naturalis tractatur secundum modum suum, id est abstractum, computabilem, ductum ad lumen suum. Roma est vero computatio sed etiam my- thus. Sermo, qui est Lingua applicata, fert in se hoc mysterium, propter hoc est nimis attractivum ut monumentum perenne, quod aspicitur oculis sine necessitate materiali. Roma EST cacumen civitatis et Europa, si vis esse una et potens, ad Urbis Gloriam redire debet. Graecia si Logon, cuius significatio implicat amplitudinem et capacitatem res ad unum ducendi, nobis Europaeis dedit, Roma IUS, facultates quae in unum coeunt: matricem rationalem se per claritatem et concinnitatem exprimentem. Quae per processum historicum vel condiciones temporales postea adiunctae sunt, adeo ut putentur ex post ligamina fere naturalia etsi ex altero loco venentia, nobis sunt impropria et a nobis aliena manent. Sodalitium Crotonense est centrum Magnae Graeciae ubi Communitatem Humano-Divinam instruxit secundum praecepta divina,inter quae invenimus nexum inter corpus et animam, fundamentum irrefutabile vitae Harmoniae. Lingua Latina, cuius Corpus est sermo adaptabilis, exemplar mirabillimum per Fatum Harmoniae praebetur. Varro docet una cum Nigidio Figulo necnon Vettio Praetextato. Hodie Europa, Mater nostra nutrix, cuius my- thus fundativus iungit duas imagines VALDISSIME representativas, iuvencam et taurum, unam Regis filiam pulcherrimam, alteram Jovem Amore captum, unam vim, potentiam, energiam, alteram Spiritum(quod bene significat materiam sine Spiritu non vivere Spiritum sine materia non subsistere posse), maximam proh dolor degradationem patitur, ubi commixtio ethnica sine luce superiore discriminante, permota solo beneficio materiali, dilabitur quippe cum deletur singula identitas et cum matrix ut mater benigna misere corruit subsiditque, submersa multitudine chaotica. At nobis Europaeis est identitas et patrimonium spiritale, ut unum simus per voluntatem et Amorem(Roma/ AMOR). Trias divina (Jupiter, Iuno, Minerva/Zeus, Hera, Athena) manet in imis urbis orbisque fermentum Vitale, quo alitur vita nostra.

Nessun commento:
Posta un commento