Potissimum novae diuturnae Maximae Rebellioni Januario ineunte adsumus agricolarum qui anno vix praeterito in viis fuerunt ad rabiem ostendandam contra decreta iniusta potestatem tenentium. Hodie rabies eorum expansa est usque ad caput Parisiense, cui nomen olim fuit Luthetia. Agricolae minime desinere volunt a petitionibus quae opus strenuum etsi spretum obiciunt ignorantiae eorum qui res statutas alienas scienter imponant. Mala igitur decreta sunt, mactatio et adaequatio voluntati mercatus extra fines positi, cui nomen datur Mercosur. Sicut scimus, hic mercatus communis coniungens res publicas quasdam Americae meridionalis, natus anno Millesimo nogentesimo nonagesimo uno, foedus statuit inter easdem res publicas, ut commercium agatur sine impedimento inter et intra se. Haec res oeconomica nullo modo pertinet ad Europam. Usque ad hoc momentum. Quid evenit nunc? Potestates quae sub iugo tenent iam orbem statuunt hunc mercatum extra limites Europae verti debere dum qui operantur in loco suo volunt actus nostros haberi intra nos limites. Ita est. Cur? Labor et fructus laboris externi pretio inferiore aestimantur prae actibus nostris qui maximam considerationem pecuniariam requirunt cui addenda sunt auxilia non minus ingentia ab antistibus in cacuminibus rei publicae sedentibus. Qua re expensa publica augetur et aerarium publicum minuitur. Ergo sector agrarius noster maxime ponderis pecuniarii debet neglegi prae mercatu minore ponderis pecuniarii. Unde novum foedus cum locis longinquis. Id est pecunia debet cumulari in paucis manibus dum sectores varii rei publicae qui bonum commune curant et nutrimentum offerunt in oblivione cadunt. Morbus, qui appelatus est DERMOTOSIS NODULARIA, aiunt agricolae, causa fictiva fuit ut greges exterminentur, solum caput cum sit male affectum. Unde Rebellio agricolarum, qui Novam deinceps Rebellionem Agrariam instituere coacti sunt. Iam sub obsidione Luthetiam posuerunt, et nunc non desinunt et pugnant strenuo animo contra agmina securitatis publicae ut IUS praevaleat. Magis magisque Rebellio alios populos involvit et impellit ut rabies extensa opponatur contra Arcem ubi pecuniam cumulatam tenent laudatores capitalismi ferocissimi.Nunc Rebellio Francogallica expanditur extra fines et trahit secum omnes populos qui sciunt quid significant dominatio potentissima et oppressio subtilis, vix vocata. In Italia, mulier quae nunc in rebus administrandis media parte fungitur inter praesidem fere cadaverem et populum electorem, serva servorum,adsentiri novo foederi nuperrime affirmavit. Quod significat ignorare nexum inter terram et opus humanum eodem modo quo ignoratur nexus inter solum et psychen, inter bion et zoon. Proinde dicimus Terram Matrem esse sed quaeque portio eius mixturam alteram alteramque ostendit, sicut putabatur, post Lutherum, cuiusque principis, eius religio. Ita quaeque portio terrae in se vivit et humanum opus miscet, separat, secernit, elementa eius, ut fructus boni derivantur ad vitam totam alendam. Nobis opera litteraria exemplaria per quae cultus terrae eminet et gradus curae quas labor efficit monstrat nexum ferreum inter Divinam Matrem et progeniem.,,, Quamquam ista deerrat, Mater numquam ab Amore et Generositate detorquetur. Nam esculenta et edulia sunt propria soli semen modo suo recipientis et laborandi, adeo ut impossibilia sint esculenta universalia, apta ad quemque hominem. Unde talis condicio geophysica, tale solum, tales fructus, talia edulia. At, his rebus dictis , restat ut labor velut opera strenua et diuturna dignetur maxima consideratione, eo magis quam agitur de labore primario ad vitam sustinendo. Propter hoc pro agricolis sumus et cum eis pugnamus.
Joachim prof. Grupposo. Idibus Januariis. Bismillesimo Vigesimo Sexto.
Nessun commento:
Posta un commento