Visualizzazioni totali

martedì 6 gennaio 2026

De furore agricolarum tractando

 His vero diebus in Francogallia in vias omnium urbium agricolae furentes irruunt minantes, vastantes, polluentes, tracti plerumque  vehiculis quibus quotidie opere strenuo labore funguntur. Cui tribuenda est huius furoris causa? Tempore transacto et rebus in multiplicibus campis sumptis, condicio et status coetus, quem divisio sectorum societatis servilem adhuc nuncupant, per tempora numquam mutatus est ab illo momento quo congregatio servorum ita appellata   est sub dominatu patritiorum vel gentium nobili genere natorum. Hoc genus Aetate Media non solum gradu sociali gaudebat sed magis portiones terrarum possidebat, qua re multos famulos sub potestate tenebat. Servi appellabantur et, operibus durissimi adstricti, terras laborabant sine fructu. Hoc momentum appellatum est feudalismus, ex nomine eorum qui potestatem habebant super  servos. Ex iis qui, liberti facti, portione  terrae utebantur, unde nutrimentum trahebant, debebant domino  foedere  videlicet iniusto largitori  partem laboris, si voluntatem liberam aliquo modo servare volebant a domini imperio. Cum autem Maxima Rebellio omnia sensu suo destituiverit et rerum ordinem suetum quassaverit, et sector socialis vel coetus  burgensis praevaluerit, condicio servorum non mutata est. Haec condicio hodierna servorum propria est agricolarum et mendacium opponit theoriae Marxianae de progressu historico de mutatione sociali tractante. Hodie agricolae, qui servitutem patiuntur, voluntatem gentibus et maxime qui rei publicae praesunt imponunt firmissimam minis terroreque. At terror similis non est eius qui proprius Terroris Maximae Rebellionis Anni MILLESIMI SEPTINGENTESIMI NONAGESIMI SECUNDI. Hodie vehicula polluentia ducunt et, auxilio consessus coetum sustinentis, apertis verbis clamant contra imperium eorum qui summa arrogantia coetum spretum dominari putant. Exstat quedammodum ratio secessionis agricolarum, senatuconsultus mactationis beluarum morbi causa comitialis. Si quod animalis caput potuit affecti, non agmina tota debebant mactari. Unde furor ut causa causarum, velut gutta ultima  qua vas effunditur. Vecticalibus longe exitum laboris superantibus immanis exceptis, fructus operis patenter eorum irridentur a potestates tenentibus rei publicae cum accessum foveant intra territorium mercaturarum ex aliis locis venientibus minoris  pretii aestimaturarum. Exinde permanet separatio inter agricolas et alias societatis partes quae maiore casu iam pertinent ad statum burgensem et quae a patrimonio territorii historico alienae  vivunt. Praeses Macron exemplum huius rei est. Rebellio Maxima contra saecula praeterita non potest appellari Revolutio , quia ideologis motus concitatoribus non proprius fuit reditus ad rei publicae veterum statum,i.e. ROMANUM, apud quem cives distribuebantur in plebem et patricios rectos pro utroque a tribunis. Hodie agricolae sustinentur et regentur a consortio politico cuius  memoria procul a veteribus corporationibus medievalis est sed cuius auxilium verumtamen sustentaculum plerumque eis adhibet. Novi igitur Spartaci, agricolae strepitant, clamant, vociferantur et lamentantur, super vehicula semoventia ducta per vias et fortissima  voluntate polluentia. Eorum sigillum  et vexillum est symbolica Vandeana quae coniungit  duos modos Traditionis agricolarum antiquorum, FIDEM et PRAXIM.Sacerdos, ritus commemorativi gratia, una cum agricolis, festis sacris, manifestum reddunt modum insuperabilem Dumezilianum vitae praeteritae Indo-europaeae. Agricolae nostri utinam ostentare possent tantam animi magnitudinem!

 Joachim Grupposo. Kalendis Januariis. Semper diis gratus. 

Nessun commento:

Posta un commento