His diebus hiemalibus rigidissimis pugna agricolarum non desinit et immo ardentissima magis magisque fit. In - numeri inter tribunos rei publicae - non Italicae-clamant et participes sunt contentionis asperrimae agricolarum. Unus ex tribunis clamantibus est Francogallus, cui nomen Alexander Ouizille. Ipse iam res iniquas profert et audetur dicere Germaniam impellere organismum statutarium maximum cuius sedes in urbe Straburgensi est ut foedus novum accipiatur. Tribunus iniquitatem foederis adnotat ob rationes subsequentes:usum venenorum per semina corrupta, destrucionem silvarum aptam ad planitiem vastiorem faciendam pro animalibus alendis, quae consequenter elementa chimica sumunt ad morbos perniciosos vitandos. Caro igitur impura animalium haec elementa chimica sumentium in mercatum Europaeum per foedus perveniret si impedimentum iuridicum non ei obiceretur. Unde clangores et clamores tribunorum qui clamant pro salute civium et gentium Europae. Germania, si impellit ut foedus accipiatur-ait tribunus supra dictus-intendit extendere mercatum vehiculorum in illam regionem et ob causam hanc efficit ut foedus decretum fiat mercatus Euopaei. Nos contra dicimus esse Deos ethnicos qui vigilantes custodiunt domum nostram et nunc agunt per agricolas quod pertinet ad defensionem et protectionem soli. II qui praesunt rei publicae, non soli voce affecti, inimici considerandi iuris nostri sunt, quia, allecti siti capitalismi ferocissimi, spernunt Memoriam civitatis nostrae.
Joachim prof. Grupposo. A.D. VII Kalendis Februariis . Bismillesimo Vigesimo Sexto.
Nessun commento:
Posta un commento