Visualizzazioni totali

mercoledì 29 ottobre 2025

De eventu Rostrum navis nuntiante in acquis Aegatium nuperrime inventum



 Octavo die ante kalendas novembres in Museo Lilybaetano eventus mirificus celebratus est maxima cum pompa. Apud litus boum dictum bucinae sonantes percutiebant aera nuntio ingentis INVENTUS qui per retia mediatica dein effundebatur, auxilio adstantium in akroasi adiuvante. Mulier quaedam ex iis, cuius bucina sonitus sine mora auxit cum se iactantem putare ob praesentiam suam inter non multos adstantes, retulit hoc nuntium de inventu apud aquas marinas Aegatium. Agitur  de rostro navis bellicae navigantis per maria secundi saeculi a. aet. vulg. Secundum relata mulieris, navis bellica particeps fuit vel debuit esse belli ex quo parvula Aegatium insula victrix evaserit. Mea sententia forsitan fallaci, sed Silvio Italico aderente, mare nostrum eo momento vidit duas potentias inimicas se sibi conferre furorem Martis alteram   partem vehementer aggrediens. Ita navis submersa in acquis propinquioribus vel pertinere debuit ad potentias vel ad actus piratarum qui  damna ingentia non minore canglore partibus vicinioribus afferebant. Rostrum, ex aere cofectum, debuit proprium esse navis potentissimae et eius signaculum se vocitans ipsam ante partes inimicas. Puto portiones insulares, quae per tempora ex alienis potestatibus pendere suetae iam erant, minime bellum quodvis impendere posse, quod in alenis rebus versabantur se sponte actibus suis agentes.Nisi per alienam  igitur voluntatem se implicitas reddere in campo bellico ubi verae potentiae servitudine earum facillime utebantur. Haec servitudo per tempora perduravit et adhuc perdurat. Ex eo fit ut si una ex parte nuntium vetustissimum accipimus toto corde gratissimi, altera ex parte assertionem recusemus secundum quam Rostrum pertinet ad navem bellicam quam incolae insulares ad bellum temporis illius trahere potuerunt.

 Joachim professor Grupposo, Pridie  Kalendas novembres Bis millesimo vigesimo quinto. Diis semper gratus. 

Nessun commento:

Posta un commento