Visualizzazioni totali

lunedì 28 aprile 2025

DISSERTATIO LATINA

 


Ad Deos grato animo.

Ad amicum cui nomen est Albertus Pugliese qui fuit illo tempore comes doloris et gravioris condicionis.

Ad amicum qui statuit sibi gestum difficile ratione capiendium  infligere. 

 Sunt argumenta gravia quae tractari nequeunt sermone vulgari et praecipue de quo dicturus sum proficisciendo a casu collegae mirabillimi cui Musae permulta dona largitae sunt et proh dolor ab  eis statuit sponte  (? ) recedere. At maxime donum supremum ostentavit,  per quod singularitas eius signum receptum inter electos  lauri dignos inscribi poterat, praestantiam mirabillimam ( kalokagaton).

Desiderio attamen infinitivo, quod fundamentum entis permanet, tractus pulsusque, et cum sentiret denique angustissimum locum ubi strictus vivebat, venenum voluit vel potius subiectus est pulsioni expellendi. Ablata proinde conscientia morte, manet in natura nisi aspectu rei in-formante perrenni in circulo ubi multiplicia puncta lucentia currunt vetera et semper nova.

Fuit forma et essentia: onus suum explevit et astrum surgens et moriens demonstrare voluit  in-stante.

Hoc scimus per TRADITIONEM  nostram quae dicitur noetica, non quia ducitur ad scientiam, sed potius ad veritatem monstrandam. Acta diurna nocturnaque  signant ens hoc in singularitate eius et conscientia struitur his rebus materialibus, inter quas aestimanda sunt subtilia et extra- sensibilia.

Contra  nous non est cogitativus neque scitivus: clarus per se  et in se numquam  ac- quisit neque dis- currit; stat velut lux perennis .

At  haec  lux conscientia vera fit quando coit cum conscientia singula cum haec se tollat ad lucem perenem omni-pervasivam quae se superat transeuns per singulam manifestationem ostentativam. Unde  non est per se   haec singula vita et in alio fundamentum invenit.

Iam stat non memoria neque com-memoratione.

Nam memoria duplex est : in se, et ita aufertur( non externa, sed interna vivit memoria); cum aliis non potest subsistere quia motus rerum omnia trahit secum.

Magis : com-memoratio, cum proiciatur  in extensum psychicum, nisi collocatio est in propinquitate, oblivioni subiecta .

Cum enim  extensum  proximum sit, recordatio evenit momento fixo, id est proximo.

Et cum proximum factum sit, statim praeteritum,  recordiatio extensa nequit transire ad repetitionem longam.

Extra has res, vir, qui superest per nomen et cuius quidditas iam ignota proximis ablata est, manet brevissimo tempore inter viventes. Neque hi, quiddidate ablata, a se petunt cur ablatio facta  sit  per voluntatem et non per coactionem. Secundum opinionem HUSSERLIANAM, proximum, vel alterum, videmus  ANALOGICE, per proiectionem subiectivam, quod exprimit imperfectam cognitionem.

At si in ima inicimus considerationem nostram, quoque in individuo invenimus desiderium infinitivum quod nos ducit praeter et ultra vitam talem quam recusamus.

Si contra sentiremus desiderium kosmicum, tunc eo ipso capteremus quod  transcendit immanentiam nostram quae coit cum transcendentia.

Attamen non  omnibus datur percipere coniunctionem hanc.

Restat denique desiderium infinitivum , i.e. plus quam vita data et habita, quam, cum sit in oppsitione cum desiderio infinitivo, iam non toleramus, tracti potentia vitae negativa.

At negatio vitae nisi affirmatio est , quia nec ultra stat quod cupimus ardentissime, i.e. negationem ipsam.

At potest evenire hanc ipsam negationem esse constitutum individui, cum limitem intensitatem negans pati nolit is qui maiorem vitam intensivam cupit. Unde negatio  venit, surgit in animo eius obscuritate repleto huius vitae quae fit limitatio tristissima.

At negatio est nisi affirmatio. Quidam tempore nostro, animo singulari structus, vitam degit duplicem: in externo ridet, in  interno luget.

Putat plerumque vitam externam posse  esse cura animo fracto et turbato. Inter se et intra se a se ipso petit cur tristitia, in angorem repentem mutata, eum suffocans,  aninum carpiat,  quandoquidem beatissimus ab omnibus aestimatur.  At oculi solum partem quandam accipiunt, et magis ANAGOGICE.

Interea quidam in angustia et solus dolet lacrimis sanguinis. Oculi externi  nullam salutem afferre possunt: moriturus est, quid aliud? Angor duplex est : causa solitudinis, causa defectionis com-munionis . Si ille sentiret aninum aliorum tangeret in imis suum, se ipsum com-munem probaret. Propter  hoc sentit vitam strictam  inter limites insuperabiles vitam insignificantem suam et vitam alienam aliorum. Moriturum esse statuit. In solitudine desiderat maiorem vitam intensivam, infinitivam. Inscius negat, sed affirmat .  

Physis stat prout est totum, totalitas vel omnitas (est quod debet esse); eodem tempore ex-stat , est quod semper se superat, est cursus separativus; ita omne ens est in-stans, i.e. stans in se, determinatio activa et summa re manifestativa.

Ut in-stans ens vivit non vita sua sed vita derivata; ut vita  derivata habet in se quod pertinet ad momentum compositum et quod pertinet ad aeternum. Momentum formale est transeuns et includit semper desiderium infinitivum. Hoc desiderium (inclinatio ontica ) est praecipue trans- positum, i.e. revelat quod pertinet ad aeternum.

Si dicimus desiderium non indicamus voluntatem subiectivam    sed potius institutionem prae-conscientialem, qua ens in se prae-formale inclinat ad essentiale quo instituitur essentialiter ab aeterno .

In constitutione formali transeunte (quod Aristotoles appellat entelechian)  ens causa essentiae  suae, aptum est ad migrationem , quae est re-integratio. Hoc sub aspectu odium vitae (quod aliqui appellant taedium vitae) evenit ut mutetur in ORDINEM   AMORIS, qui summa re exprimit  desiderium infinitivum, quod non est aspiratio ad aeternitatem prout ens inclinat solum ad unam partem in-stantis eius; at, cum adaesio pulsionalis coeat totaliter secum, sine ex-cedentia, potest evenire, ut haec  pars, fallax in se, vertatur per recusationem  in adversam partem; unde destructio voluntaria. At ens compositum est et semper, si conscium sit ac non, manet matriciale  quia origo eius in fundamento ponitur et propter hoc condicio existentialis eius plerumque in KREIA consistit cum inclinatio radicalis eius inscienter  id ducat ad ipsam originem.     

MORS VOLUNTARIA postulat non absolutum ut desiderium infinitivum, sed negationem ( scilicet: quantum ad se, haud quantum ad superius in ente volente inscienter implicitum et summa re iubente semper ad aliud).

Nec vero stat absolutum ultra-finitum in quantum negatio finiti.  MORS VOLUNTARIA, quae est semper obnubilatio mentis, ad quam pertinet claritas, nullo modo potest definiri secatio vel interruptio vel fractio ut actus immediatus etsi consecutus per tempora antecedentia et consequenter mediatus, est semper repentinus ut fulguratio voluntatis non prospicentis extra se.

MORS VOLUNTARIA, carente totalitate entis in se, cogitantis et sentientis, actus fallax est, cum se putet  definitive contra se .

Ut compositum, ens immersum est in OMNI-TATE et ramificationes habet radicesque ubicumque. Praeterea, conscientia limitata et limitativa eius morente, ea quae tangitur et  tingitur angore sensu orbativo manet conscientia superior quae numquam in actum personalem versa est. Haec  conscientia est idea quae apta est in integrum vertenda .

(Oportet consideremus idean non esse tam ens abstractum separatum vel  separativum quam EIDOS,  ut VISUM , ut quod venit ad oculos, stans in se et per se, egoitate subiectiva absente.

Nam ens, nisi portio quaedam   qualitate quantitateque qualibet affecta OMNI-TATIS, non est pro-cesus per se  qui possit intra-determinari neque super-ultra aliquid determinare praeter se (contra conceptum MARXIANIUM) .

Hoc sub aspectu  pro-cesus, vel modus, cuius  fundamentum re vera ad cognitionem subiectivam difficile vel impossibile re-ferre opus sit intellecttu humano, re-tinendus est, conscientia subiectiva abstracta.

Si igitur hic de conscientia superiore loquimur, nisi de auto-motu qui se in circulo perenni ponit et affirmat quasi voluntate propria exprimeretur.

Ergo ens humanum effectus,  non causa sui , NATURA (prae-stante). 

CONSCIENTIA ut illud in-stans exstinguitur, non conscientia ut idea, consequitur   ex eo ut persona sit sensu vero persona vestiventum celans nuditadem.

Sciendum  est conscietam veram ad se non posse ad-venire nisi per gradus existentiae, sicut MYTHUS monstrat. Ita conscientia fit conscia.

Actus vehemens interumpit gradum utpote gradatum  per stadia existentialia et vitalia et se omnino fallit cum interuptio sit ictus secans definitivus.

Certe ictu in-stans finitur, i.e. ille conatus exstentialis, conscientia  limitata et limitativa, cui illa egoitas sentiens et cogitans adhaeret, definitive exstinguitur.

Contra idea manet eadem et per gradus transire non desinit, sicut fundamentum vestimenta induere numquam desinit per gradus materiae.

Hoc scimus per TRADIOTENEM nostram quae dicitur noetica, non quia ducitur-diximus-  ad scientiam, sed potius ad veritatem sapientialem: nam acta diurna nocturnacque  signant ens hoc in singularitate eius et scientiam et sapientiam non negari ad invicem posse dicendum nobis est; ultra potius sapientia aliquo momento pro-greditur, cum ante ponat ens totum, cuius ens humanum momentum est transitivum.  

Haec verumtamen lux conscientia vera fit quando coit cum conscientia singula quae tollatur ad lucem perennem et omni-pervasivam se superantem et transeutem per singulam manifestationem ostensivam, quamlibet vero.    

Unde in alio  fundamentum intra- kosmicum invenitur essentiale quod immediate manifestatur.

 Nullo  modo per haec verba indicare volumus imaginem retro-mundanam, quippe quae inter res duplicem realitatem ponere fingat .

Iam diximus OMNI-TATEM  esse totum quod in-stat et ex-stat.

Heros, secundum FATUM, omnino adhaeret desiderio infinitivo et stadium humanum translativum reddit actibus suis. 


                                  Joachim prof. Grupposo

Nessun commento:

Posta un commento