Visualizzazioni totali

martedì 2 dicembre 2025

Narratio Hic narramus casu senis, ignoti, cuius vicissitudo sequitur multa similia generalia et ignota.Haec vicissitudo expletur tempore nostro cuius interpretation fundum historicum sine ullo dudo petit et imponit. Quod fecimus.


Senex quidam, cuius vicissitudo communis omnibus qui vitam solitaria degunt, domicilium habebat in una ex partibus aedium superpositis hodie in urbe maxime frequentibus.. Una scala ad partem eius habitativam accedebatur et haec pars aspiciebat omnes alias partes circumcingentes partem eius. Bene potest dici  hanc habitationem ei esse andrinitidem ubi solus dies consumebat. Haec habitatio in centro urbis erat, per quod  omne vehiculorum genus transibat. Prope eam  surgebat statio petrolei liquidi distributrix. Non tam senex erat ille qui, empta habitatione vix   perfecta, domicilium ibi elegit. Altus et robustus  apparuit priore momento, intrans, exoriens, autocineta utens. 

Aliquo post tempore evenit ei aliquid dictu difficile et maxime  intellectu, quia idem videbatur in sella rotante, iam senex factus, omnes, si vero inquirere voluerunt, a  se nequiverunt non petere quo modo  ille posset sumere quotidie actus  graves vitae suae. Re vera quis ex iis qui per viam ubi vivebat senex tansibant et plus quis ex vicinoribus apud eum stantibus quaestione summa re ima tangi voluerit? Quisque per viam quamvis ambulat alienatione captus incedit , alienus a se proximoque. Morbus saecularis mentibus inquirentibus et attentis perspicuus est, cuius causa  tribuitur modo vivendi imposito capitalismi technocratici dominio ubicumque imperante et maxime alienante. Sicut scitur, platea publica sigillum mercatus globali fert  et efficit ut quisque fiat atomus anonimus solum aptus ad mercem pecunia acquirendam. Deinde quisque, factus monas, individuum, egoitas absoluta, in se clauditur et pro se vivit, ignorans quis sit et si sit prope se. Individuum hodiernum non potest dici socius, id est pars societatis, quia societas derivatur ex verbo socio, qui facit communionem  et reddit rem communem inter participes eiusdem res. Neque Individuum hodiernum EST persona, quia persona significat identitatem vel ipsitatem. Tale Individuum nisi hortus conclusus potest aestimari, saepto conclusum, egoitas re-plicata in se unice inspiciens, non iam CAPAX  ad extra aspiciendi. Individuum hoc  superclausum non vivit in societate, SED  in complexu cuius res communis-si licet verbo uti-sola proximitas aliena EST, ubi uterque alienus alter ab  altero congruit. Et cum congruitas onusta alienatione Individuum configuret, ad quid confugiunt coniuncti in vana agmina similes typi sine identitate nec matrice? Haec monas vivit nisi ad se alendam neque ligamen ullum cognoscit, afflatu communitario maxime carente. Ceterum afflatus gignitur ex principiis moralibus vel potius ethicis quibus orbati sunt a natu.Angor,dolor,diminutio,involutio, alienatio, inaffectio, affectiones hae manent plerumque agminibus ignotae in orbe globali sparsis dispersisque. Habitatio eorum specularis eius condicionis, quae  cella definiri potest prae habitatione aperta et ampla antiquorum. Hac in cella vitam monadicam typi alienati vivunt sine ullo conexu interno-cum vicinis- nec externo-cum societate-.Quodque individuum ad suum particulare-quod bene dicebat historicus noster Guicciardini- ignorat vitam communem-cum videamus individua aggregari in agminibus hoc pendet ex pulsu instinctive animale-, id est ad solas necessitates primarias satisfaciendas-famem, somnium, copulationem-. Dicendum est hunc ductum, iam impositum in toto orbe terrarum, inductum est   imperio capitalismi ut systematis consummationis illimitati, cuius regimen ferocissime competitivum cogit et impellit individuum, in egoitate centratum, ad pugnandum, ut  supersit in asperrima competitione cum similibus. Non sanguine pugna fit, sed pecunia. Ex eo fit, ut individuum, prostratum in inconscia alienatione, vivat odio proximi cuius proximitas putatur impedimento felicitati suae. Quoniam capitalismus instrumenta technica QUAERIT  ad scopum potentiae suae extensivum, opus ei est motus rerum per quem cumulatio pecuniaria facillime obtinenda est. Perclarum est non mercem, SED pecuniam inquirire intentionem capitalismi veram per mercatum globalem ubi individuum solvitur in obiectum inter-mutabile trans - itivum. Ergo individuum est per  quod, non ad quem. Quantum longinqui sumus a Carolo Marx qui pro capitalismo verbum proprium invenire scivit feticismum, cum de merce et mercatura agatur ex qua trahitur expilatio pecuniaria perpetrata contra operarium domino subiectum, cuius opera supernumeraria fraude surripitur a domino pro suo beneficio. Haec analysis nunc iam non exstat. Nam faciem capitalismus mutavit, etsi cumulatio per compressionem manet sigillum suum omni in re. Capitalismus merce nec mercatura iam utitur ad usum cumulativum neque opus ei quendam persequi salarium ex eo eripiens. Sufficit ut summae ingentes per rete transvehantur sine loco et ad personam per tempus reale, abstracta substantia materiali. Olim mensa argentaria fungebatur mediatione materiali per quam pecunia de persona ad personam movebatur, saltem hac utilitate hodie potitur quidam ad parvulam quantitatem sumendam pro usu quotidiano. Si e  contrario agitur de summis ingentibus inter potestates BENE nummatae transitus  retialis aptus est ad transmissionem realem, sine mediatione materiali ut mensa argentaria, in qua depositum materiale sponsore vadeque  fungitur pro utraque parte. Dum eventa maxime ponderis - ut fere dicamus- super individui capita volitant, individuum, iam dudum alienatum, captivum degit vitam suam potestatum quae orbem sub eorum dominio sine intermissione tenent manu ferrea. Deinde individuum vivit ad monadem reductum, solum inter sola, vacuum inter vacua. Potestates in orbe non innumerae, per spatia sparsa, possident potentiam nummariam, eorum non interest vita singulorum qui vivunt alieni alteri ab alteris solum repletis nutrimento materiali. Ceterum quidam, ortus ex rerum commutatione rubra clade et sanguine perpetrata, ad veram communitatem unquam duxit, cum subsisteret in inferiore statu materiali. Homo, cuius opus tendit ad essentiam viri, non quaerit solum satisfactiones inferiores, quae sunt vero vitales et irrefutabiles. At in eo est plus et vera communio nascitur ex PARTE eius superiore. Societas hominum regimen communitarium fert, quod expellit capitalismus neque magis peperit comunismus. SI redimus nunc ad senem, in solitudine voluntaria vivebat  et domi sua nemo videbatur. Certissime quisque debet vitam interiorem suam colere maxima vi et insulam quandam  conficere beneficiis suis providendis ut animus expandatur in solitudine. Re vera haec solitutudo non est egoitas et immo aequum pondus in externo habet, quandoquidem pondus internum fundamentum tenet. At vero in promiscuitate hodierna, quae nullo modo communio appellari potest neque magis societas, proximitas alienatio est, carente fundamento recto. Senex solus igitur vivebat seu quia mallebat seu quia in infelicissima derelictione manebat neglectus cecitate aliorum. Tamquam fuit erectus et praestans, compos fuit sui, sed, cum coactus sit in sella rotante et cum maiore auxilio ei potuerit proximus, nemo eo momento dolenti apparuit apud eum. Ita videbatur non solus, sed derelictus, et quisque morbo affectus simili auxilium petit. Non senex de quo dicitur auxilium petivit et rumor cito diffunditur eum morte inopinata capi. Nam humi in domu sua aliquibus post diebus  iacens inventus est oblitus derelictusque. 

                                               Ioachim professor Grupposo, diis semper gratus. Die quarto ante kalendas decembres.  

Nessun commento:

Posta un commento